monumenta.ch > Plinius > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 115
{XLVI} sed maiorem esse acrimoniam nitri apparet non hoc tantum argumento, sed et illo, quod nitrariae calciamenta protinus consumunt, alias salubres oculorumque claritati utiles. in nitrariis non lippiunt; ulcera allata eo celerrime sanantur, ibi facta tarde. ciet et sudores cum oleo perunctis corpusque emollit. in pane salis vice utuntur Chalestraeo, ad raphanos Aegyptio; teneriores eos facit, sed obsonia alba et deteriora, olera viridiora. in medicina autem calfacit, extenuat, mordet, spissat, siccat, exulcerat,